- PHIMUS
- PHIMUSGraece φιμὸς, inter organa κυβευτικὰ recensetur Etymol. Mag. φιμοὶ κυβευτικὰ ὄργανα. Φιμοςτ´ ἐςτιν ὁ καλούμενος κημὸς ἐις ὅν ενεβάλλοντο ἀςτράγαλοι. Φιμῶν etiam meminit Aeschines inter aleatoria instrumenta. Diphilus apud Harpocrationem.——— ἕλκες φιμὸν ὡς ἂν ἐμβάλη.Scripta quoque manu exemplaria ita apud Horatium legunt, l. 2. Sat. 7. v. 17.Mitteret in phimum talos.Nempe φιμὸς idem erat quod κημὸς, per quem calculi solebant in iudiciales urnas et tesserarios pyrgos immiti. Aliter ψηφοβόλιον: utrumque proin a pyrgo diversum. Veteres enim, licet aliquando ad improbi iactus cavendam rallaciam solô pyrgô (de quo suô locô) uterentur, nonnumquam tamen ad maiorem, si forte, cautionem et psephobolô et pyrgô. Ned enim manu testeras in pyrgum mittebant, sed in psephobolum prius, dein per psephobolum seu phimum in pyrgum fundebant, ut sic magis ars et falla cia ingeniosi ac improbi aleatoris in iactando vitaretur. Itaque idem plane factitatum in lusoriis pyrgis, quod in iudicialibus urnis. Nec enim manu suâ Iudices calculos, quibus suffragia ferebant, in urnam conicere consueverant, sed per vasculum oblongum vimine contextum eos dimittebant. In cadiseum, quasit per colum vel infundibulum. Καδδίσκος dicebat urna, in quam immitt ebantur calculi; κημὸς, vasculum, per quod immitebantur. ut ex Hesychio et Polluce manifestum est. Ad eundem plane modom in re tesseraria pyrgus, in quem tesserae mittebantur, urnae vicem obtinebat, et in parte alveoli resrdebat, crebris intus gradibus exsculptis, per quos tesserae resultantes saltitantesque in tabulam effunderentur. Vasculum autem illud, per quod in pyrgum tesserae coniciebantur, κημὸς etiam vocabatur, ad similitudinem illius κημοῦ, per quem calculi in iudiciales urnas solebantimmitti. Uterque porro, sicut φιμὸς, ita et ἠθμὸς dicebatur, quasi in fundibulum, quod similis utriusque, tum Iudicialis tum tesserarii phimi, figura esset, et infundibulum uterque referret: nam in summo latus erat, imo strictus et angustus. Unde Grammatici camum vocant χωνοειδές πλέγμα καὶ ἠθμοειδές, etc. Coeterum plerique, ut dictum iam, camum illum vel phimum vel infundibulum in iactandis tesseris non usurpabant, sed solô pyrgô utebantur, et videtur solum ad iactandi commoditatem usitatus fuisse camus: ut enim latô et hianti ore patebat, facilius tesseras recipiebat, quae inde quasi per infundibulum in pyrgum cadebant, mox e pyrgo concussae et agitatae super tabulam mittebantur. Verum nimia etiam fortasse in hoc morositas; Ideo solum pyrgum multi adhibebant ad tesseras mittendas. Sed et phimum et camum et pyrgum et psephobolum non pauci confundunt. Salmas. ad Vopisc. in Proculo. c. 13.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.